- STIPS
- STIPSvel STIPIS, IS, pro aere, pecuniae genus, quod per capita colligi solet. Aliis, merces, quae stipatoribus et militibus dabatur:a stipando. Nam quia asses librae pondo erant, qui acceperant maiorem numerum, non reponebant in arca, sed in aliqua cella stipabant, i. e. componebant, quô minus occuparent loci. Vide supra in voce Stipendium. De Metragyrtis inprimis vox usurpata occurrit, de quibus Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 1. c. 29. ubi de Ludis Megalensibus, Institutae etiam, quas Idaeae matris vocabant familias: quibus stipem cogere mos fuit. Id quod Praetoris edictô constabat his verbis, Idaeae matris familias, iisque iustis diebus: ne quis praeterea stipem cogito. Vide supra, ubi de Metragyrtis, item ubi de Cybele, Iside, Quindecim viris Telchinibus etc. Etiam de mercede, quae Genethliacis dabatur, apud Capitolin. in Pertinace, c. 1. Hâc re pater motus ad Chaldaeum venit. Qui quum illi futura ingentia praedixisset, stipem se periddisse dixit, ad quem locum vide Casaubon. Aliis item circulatoribus; qui in Circo, quem idcirco fallacem appellat Satyricus, Foro, et celebrioribus plateis stabant, ad portas etiam ac alia loca frequentiora, et ἐπίῤῥητα sua, uti vanitates illorum vocat Celsus apud Origenem l. 3. ostentantes et venditantes stipem corrogabant. Sicut Aruspices, Coniectores, Arioli, Vates, in templis praecipue stipes consultoribus excutiebant, uti loquitur Arnob. l. 1. hinc Fanatici dicti, a fanis scil. quos Sordidulos describit Firmicus Mathes. l. 3. c. 13. alibi: sicut Arioli ab aris, quod aris inhalantes numen de nidore conciperent, Tettullian. Apolog. c. 23. Προΐκτας Graeci i. e. mendicos, hos omnes dixêre, ἀπὸ τȏυ προΐςςεςθαι, protensâ manu stipem rogare. Unde πρόϊξ donum, προΐκτης mendicus, et Latinum precari ac procare. Est enim precari, quasi porrectâ manu procare et postulare aliquid etc. Quam in rem vide, quae, eruditô labore, congessit Desid. Heraldus Animadversionibus Arnobianis loc. cit. uti de cavâ manu, quâ stipem accipiebant. Veterum item de more stipem fontibus et locis sacris iniciendi, Casaubonum ad Sueton. supra Fons, Phiala, Sortes: nec non hîc passim voce Largitio, item ubi de Eleemosyna, Pauperibus, Strenis etc. de Stipe vero cellatitia, tenuiorum solatio, apud Graecos Romanosque, voce Opifices.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.